- CAMARINA
- I.CAMARINAItaliae civitas. Strabo, l. 6.II.CAMARINApalus Siciliae iuxta oppid. eiusdem nominis;exstructum an. 150. Urb. Cond. Euseb. vel Olymp. 45. Schol. Pindari; destructum a Syracusanis 52. an. post, sed denuo reparatum a quodam, cui Hipponas nomen, vide Thucyd. l. 6. et 7. Polyb. l. 2. Diodor. Sic. l. 14. Plin. l. 3. c. 8. Strab. l. 6. Herodot. l. 7. Leand. descr. Italiae. Huius paludis aquae cum foetore suo pestem generarent, consuluerunt Apollinem, expediretne ipsis Camarinam exsiccari, quibus ab Apolline responsum est,Camarinam non esse movendam.Μὴ κίνει Καμαρίναν, ἀκίνητος γὰρ ἀμείνων.Neglectô tamen oraculô, siccaverunt paludem, per quam mox ingressis hostibus, contempti oraculi poenas dederunt. Unde proverb. Camarinam movere pro eo, quod est, Sibi malum hoc accersere. Erasm. Adag. Servius, in illud Virg. l. 3. Aen. v. 700.------ Et fatis numquam concessa moveriApparet Camarina procul, Campique Geloi.Vide Cluver. Sic. Ant. l. 1. p. 192. 193. 194. Interim videamus, quid de hac urbe ait Vir magnus, De Phoen. Col. l. 1. c. 29. Falluntur (inquit) qui paludem volunt ab urbe vicina dictam. Neque enim ab urbe palus, sed urbs a vicina palude nomen traxit: φησὶ γὰρ Δοῦρις, ὅτι αι πλεῖςται τῶ Σικελικῶν πόλεων καὶ τῶ ποταμῶν ὀνομάζονται, Συρακούσας Γέλαν, Ι῾μέραν, Σελινοῦντα, καὶ Φοινικοῦντα, καὶ Ε᾿ρὐκην, Κάμικον, Α῾λυκον, καὶ Φέρμον, καὶ Καμαρίναν. Ita Strephanus in Α᾿κράγαντες. Camarina porro palus unde dicatur, colligere est ex his Pindari Olymp. 5. de Hippriamne, qui in Camarinam influit,Κολλᾷ τε ςταδίωνςθλάμων ταχέωςΓ῾ψίγυιον ἄλσος.Agglutinatque stabiliumcubiculorum celeriterAltam silvam.Quae Scholiastes ita explicat ex mente Aristarchi Grammatici celeberrimi: ςθαλάμων καταοκδαςτὴν Ι῞ππαριντῇ Καμαρίνῃ παρέχεν, etc. i. e. cubiculorum structorem Hipparin Camarinae praebuit. Aiunt enim illum per mediam Camarinam defluentem, accedente maris aestu formare terram, ex qua lateres conficiunt Camarinenses ad domorum structuram. Itaque Camerinae nomen est, a chamar, lutosum esse. unde et chomer est lutum, ex quo fiunt lateres. Cur Camarinaeos Isacius, in Lycophronem, eosdem esse velit cum Lotophagis, non capio. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.